Familia
Marcus Pacuvius (Brundisii natus die 29 Aprilis 220 a.C.n.; Tarenti mortuus die 7 Februarii 130 a.C.n.) fuit Latinus poeta et tragoediarum scriptor, nepos Quinti Ennii.
Filius cuiusdam Quinti Ennii sororis, Pacuvius natus familia Osca est Brundisii, urbis assiduorum cum Graecis civitatibus commerciorum. Romam pervenit circiter anno 204 a.C.n. ibique amicitiam cum G. Laelio Sapiente iunxit diuturnam; post mortem avunculi Q. Ennii, factus est maximus tragicus poeta.
Anno 140 a.C.n., octoginta annos natus pepigit Pacuvius tragoediam atque in certamen venit in ipsis ludis cum Lucio Accio[1]; gravi morbo affectus, in Tarentum se Pacuvius recepit anno 135 a.C.n. et illic obiit post annos quinque. Secundum Aulum Gellium ipse poeta epitaphium in sepulcrum suum scripsit, quod incisum in lapide est:
Nobis pervenerunt duodecim inscriptiones fabularum cothurnatarum, id est tragoediarum quarum argumenta situsque similes sunt Graecis illis[2], uniusque fabulae praetextae. In toto servati usque ad hodierna tempora sunt fere 400 versus.
Litterarum ordine index Pacuvii tragoediarum:
Maxime Pacuvius imitatus antiquos Graecos tragicos (Aeschylum, Euripidem Sophoclemque) est, neque minus ipsum Q. Ennium: nam (ex more Latinorum summatim scriptorum) violentia et cupiditates et animi affectiones pro Graecis tragoediis vehementer amplificantur, additis horribilibus singulis nec numquam musica ad fletum movendum apta in operibus.
Tamen modus scribendi accuratissimus atque figuris copiosus litteralibus est, uti translationibus et consonantiis; in exemplum:
Verba praetera nova finxit Graeca composita verba aemulantia sed nimis mira et artificiosa interdumque ridicula. E.g. his verbis delphini vocantur:
Spectatores Romani magni opera fecerunt Pacuvii etiam post eius mortem; ipse M. Tullius Cicero hoc modo scripsit primo saeculo a.C.n.:
Attamen iudicia quoque mala sunt: nam G. Lucilius, poeta saturarum, Pacuvium ob sententiosum scribendi modum et morosum irridebat;[4] Quintilianus eum reprehendit ob novorum verborum inventionem[5], linguae Graecae aptiorem magis quam Latinae.