Marcus Iunius D.f. Pera (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 216 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Pater eius Decimus Iunius D.f. Pera erat, qui anno 266 a.C.n. consul fuit.
Iunius Pera anno 230 una cum Marco Aemilio L.f. Barbula consulatum gessit. Consules tum contra Ligures pugnabant[1]. Anno 225 cum Gaio Claudio Centhone censor fuit. Anno 216 - post cladem ad Cannas acceptas dictator rei gerundae causa nominatus est: Servos et scelestos armis instrui iussit, sed captivos Romanos a Poenis absolvere negavit[2]. Eodem anno Pera novis copiis cladem apud Capuam accepit[3].
Antecessores: Marcus Pomponius M.f. Matho et Gaius Papirius C.f. Maso |
Consul 230 a.C.n. cum Marco Aemilio L.f. Barbula |
Successores: Lucius Postumius A.f. Albinus II et Gnaeus Fulvius Cn.f. Centumalus |