Wikidata Marcus Aurelius Cotta
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 120 a.C.n.; Roma antiqua
Obitus: 1. saeculum a.C.n.; unknown value
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Lucius Aurelius Cotta; Rutilia
Familia: Aurelii Cottae

Marcus Aurelius Cotta (floruit primo saeculo a.C.n.) fuit senator Romanus antiquus qui consulatum anno 74 a.C.n. cum Lucio Lucullo gessit. Deinde proconsul Bithyniae fuit et bellum cum rege Mithridate VI gessit. Postremo repetundarum damnatus e senatu anno 67 a.C.n. pulsus est.

De gente

Nobili genere plebeio natus Marcus Aurelius Cotta erat filius Lucii Aurelii Cottae consulis 119 a.C.n.. E duobus fratribus maior natu Gaius consulatum anno proximo, 75 a.C.n., gesserat, minor natu Lucius consul anno 65 a.C.n. fuit. Soror quoque ei fuit, Aurelia, mater Gai Iulii Caesaris (ita Marcus Cotta avunculus Caesaris erat).

De cursu honorum

Notae

  1. Plutarchus, Luc. 6.
  2. Plutarchus, Luc. 8. Sall., Hist. IV.67 (Epistula Mithridatis). Appianus, Mithr. 299-304.
  3. Memnon apud Photium 32-33.

Fontes

Si vis pluralegere