Manono[1] est insula Samoana, in Freto Apolimensi inter insulas Savaios et Upolum sita, 3.4 chiliometra ad occidentem-septentriones-occidentem ante Promontorium Lefatu, occidentalissimum Upolus locum. Area insulae est 3 km². Cum aliis in freto insulis, Manono ad pagum Aiga-i-le-Taos pertinet. Numerus incolarum censu anni 2006 fuit 889,[2] qui quattuor vicos habitabant:
Non licet canibus insulam habitare; non adsunt quoque autocineta. Saeculo undevicensimo ineunti, insula saepe Flat Island (Insula Prona) appellata est, quod in parvo et prono colli et terra humili consistit.
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |