Conferatur pagina principalis Manes (propheta)).
Sacerdotes Manichaeani in scriptoriis res scribunt. Manuscriptum ex Khocho, Pelvis Tarim.
Cosmogonia Manichaea.
Electae Manichaeanae, Kocho, saeculo decimo.
Divulgatio Manichaeismi, a 300 ad 500. Tabula Anglice signata.
Augustinus Hipponensis olim fuit Manichaeus.
Manuscriptum saeculi tredecimi libri septimi Augustini Confessionum contra Manichaeismum.

Manichaeismus (Persice آیین مانی Āyin e Māni ; Mandarinice 摩|尼|教 Móní Jiào) fuit maior religio gnostica quae a Mane, propheta Iranico,[1] in regno Persico Sassaniano condita est.[2][3]

Manichaeismus elaboratam docuit cosmologiam binariam, certamen, bonum spiritualemque lucis mundum et malum corporeumque obscuritatis mundum describentem. Per rationem perpetuam quae in historia humana fit, lux gradatim ex mundo materiali removetur et ad mundum lucidum unde orta est redditur. Cuius fides in motis gnosticis et religiosis Mesopotamianis conditae sunt.[4] Manichaeismus, rapide prosperus, late per regiones Aramaice-Syriace loquentes extenditus est.[5] A saeculo tertio ad saeculum septimum viguit, et culmine gratiae fuit una ex divulgatissimis mundi religionibus. Templa et scripturae Manichaeae ad orientem usque ad Sinas et ad occidentem usque ad Imperium Romanum patuit.[6] Breviter fuit praecipuus Christianitatis competitor in certamine ad substituendum paganismum classicum. Manichaeismus longius in Oriente quam in Occidente superfuit, et videtur evanescere post saeculum quarto decimo in Sinis meridianis,[7] cum deminutione Ecclesiae Orientis in Sinis (vide Domus Ming). Cum plures scriptorum Manis amitterentur, multi conversiones et fragmenta exstant.

Adsectator Manichaeismi appellatur, praecipue in fontibus vetustioribus,[8] Manichaus, ac recentius Manichaeus. Sensu translato, nomen manichaeanus late adhibetur (saepe cum obtrectatione) adiectivum quod ad quandam philosophiam vel habitum dualismi moralis pertinet, moralem actionis cursum suadens, claramque (vel facilem) inter bonum et malum electionem implicans; nomen substantivum quoque adhibetur ad designandos homines qui talem opinionem habent.

Nexus interni

Notae

  1. "Mani (Iranian prophet)". Encyclopedia Britannica 
  2. "Manichaeism," Encyclopedia Britannica.
  3. Manichaeism in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
  4. Geo Widengren, Mesopotamian elements in Manichaeism (King and Saviour II) (Lundequistska bokhandeln, 1946), Studies in Manichaean, Mandaean, and Syrian-gnostic religion.
  5. Jason BeDuhn; Paul Allan Mirecki (2007). Frontiers of Faith: The Christian Encounter With Manichaeism in the Acts of Archelaus. BRILL. pp. 6–. ISBN 9789004161801 .
  6. Andrew Welburn, Mani, the Angel and the Column of Glory: An Anthology of Manichaean Texts (Edinburgh: Floris Books, 1998), p. 68.
  7. Jason David BeDuhn, The Manichaean Body: In Discipline and Ritual (Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 2000), reimpressus 2002, p. IX.
  8. Sicut Nicene and Post-Nicene Fathers First Series, ed. Philip Schaff, de Augustino scribente.

Bibliographia

Nexus externi

Commentarii