Vide etiam paginam discretivam: Manica (discretiva)
Manicae[1], vel aevo recentiore saepius chirothecae[2], sunt manuum vestimentum, quod manus et bracchia vel manus tantum tegit. Manicae distinctae vel digitatae digito uniquoque vaginam separatam praebent, manicae autem continuae pollici separatam et ceteris digitis communem. Hodie permulta manicarum genera variis finibus destinata existunt.