Familia
Manfredus Uhlman qui dicitur Fred Uhlman (natus familia Iudaica Stuttgarti die 19 Ianuarii 1901 – mortuus est Londinii die 11 Aprilis 1985), causidicus et rerum politicarum peritus, fuit clarus pictor et scriptor Germanicus.
Uhlman Friburgi, Monachii, Tubingae iurisprudentiae studebat et ad factionem SPD accessit. Fuit familiaris Curtii Schumacher, praesidis SPD. Anno 1933 Uhlman antea in Franciae et postea in Angliae consedit neque umquam in Germaniam revertit, quia in patria eius 30 Ianuarii 1933 Adolfus Hitler ad summam rerum accessit, ut legibus novis inauditisque ferendis gentem Iudaeorum opprimeret vexaret exstingueret.
![]() |
Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |