Wikidata M. F. K. Fisher
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 3 Iulii 1908; Albion
Obitus: 22 Iunii 1992; Glen Ellen
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Mary Frances Kennedy

Familia

Coniunx: Dillwyn Parrish

M. F. K. Fisher, plene Mary Frances Kennedy Fisher (nata 1908; anno 1992 mortua) fuit scriptrix Americana in rebus cibariis praestans.

De vita

[recensere | fontem recensere]

Maria Francisca Kennedy Albion in urbe Michiganiae nata est ubi pater patruusque diarium dirigebant. Familia autem anno 1911 Californiam petivit ubi anno 1912 in urbe Whittier habitationem statuit. Collegium Occidentale Angelopoli in urbe unum annum frequentavit, sed Alberto Fisher contubernali anno 1929 nupsit statimque cum eo ad Franciam itinere maritimo profecta est. Divione morabant ubi illa scholam Bellarum Artium, hic universitatem Divionensem frequentabat, ubi mox etiam studebat Laurentius Clark Powell.

Maria Albertusque, pecunia carente, in Californiam prope parentibus rediti ad Laguna Beach habitare coeperunt: eo mox Laurentius Powell amicus, bibliothecarius futurus, eo paulo tardius mariti Dillwyn pictor et Gigi Parrish actrix convenerunt. Maria mox iter breve Francicum cum Dillwyn persecuta, hic Mariam Albertumque anno 1936 Vibiscum Helvetiae secum convenire invitavit: ibi duos fere annos degerunt atque, divortiis factis, Dillwyn Mariam in matrimonium duxit. Haec iam anno 1937 librum primum, titulo Serve It Forth, alterumque, titulo Touch and Go, quem cum Dillwyn sub pseudonymo Victoria Berne composuerat, anno 1939 divulgaverat. Ille autem eodem anno subito aegrotans, doloribus semper crescentibus, anno 1941 sibi mortem intulit. Maria ad eius memoriam tertium librum suum eodem anno editum, titulo Consider the Oyster, dicavit.

Annis insequentibus ad Hemet in California habitans Maria libros plures scripsit eodemque tempore apud Paramount Pictures mimographa cinematographica pro Bob Hope, Bing Crosby, Dorothea Lamour operam dedit.[1] Donaldo Friede editori scriptorique subito anno 1944 nupsit, anno 1950 se separavit. Breviter apud patrem, quo mortuo Aquis Sextiis in urbe Franciae ab 1953, deinde Sanctae Helenae in valle Napensi ab anno 1955 habitabat. Hac in urbe cum Iacobo Beard annis 1960 bibliothecam vinariam vallis Napensis condidit.[2] Interdum in Franciam et praesertim Provinciam profectus est, ubi ante annum 1970 Iuliam Child, Iacobum Beard, Michaelem Field editorem cognovit.[3] Ad Glen Ellen Californiae eo anno mutavit ubi domum novam sibi construere iussit: ibi die 22 Iunii 1992 mortem obiit.

De operibus

[recensere | fontem recensere]

Libros fere viginti septem edidit, inter quos The Physiology of Taste ('Physiologia gustus'), quem ex Ioannis Anthelmi Brillat-Savarin Physiologie du goût Anglice convertit. Duo volumina eius ephemeridum brevi tempore ante mortem prolata sunt. Primus liber eius, Serve it Forth, anno 1937 prolatus est. Eius libri sunt commentarii mixti, qui de victu, periegesi, memoriis tractant. M. F. K. Fisher credidit bonum cibum unam tantum ex "artibus vivendi" esse, quod in scriptis suis investigare solebat. W. H. Auden anno 1963 "Neminem novi," scripsit, "in Civitatibus Foederatis hodie viventem, qui meliorem orationem solutam scribat."[4]

Libri

Notae

[recensere | fontem recensere]
  1. Zimmerman (2011) p. 216
  2. "Napa Valley Wine Library Association[nexus deficit]"
  3. Barr (2013); David Kamp, The United States of Arugula (Broadway Books 2006) pp. 106-107
  4. I do not know of anyone in the United States today who writes better prose: W. H. Auden, "Introduction" in M. F. K. Fisher, The Art of Eating (Londinii: Faber & Faber, 1963); Lazar (1992)
  5. Scheda apud Bibliothecam Congressus

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Florilegia operum
Biographica et critica

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]