Pueri lusu Pong ad monitorium lusorium primae aetatis in Museo Lusuum Computatralium Berolini ludunt.
Pristini lusus magnetoscopici. Programmata computatralia in Museo Lusuum Computatralium Berolinensi exhibita.
Tennis for Two (1958), unus e primis lusibus pro computatro analogico, qui oscilloscopio ad imagines ostendendas utebatur.

Lusus magnetoscopicus,[1] sive ludus televisificus,[2] vel sensu lato lusus computatralis, est ludus electronicus qui interactionem cum interfacie utentium vel artificio initus datorum implicat, sicut vectulo, moderatore, plectrologio, vel artificio quod motum sensit, ad retroactionem generandam. Quae retroactio per pellicularum magnetscopicarum artificium exhibitorium, sicut televistrum, montorium computatrale, quadrum tactile, vel capitis audiophonum realitatis virtualis monstratur. Lusus magnetoscopici saepe per megaphona vel capitis audiophona amplificantur, aliquando praeterea cum aliis retroactionis genera, praecipue technologia haptica. Non omnes lusus computatrales sunt lusus magnetoscopici; exempli gratia, lusus facinorum textuales, scacci, aliique ludus ex ostentu graphicorum non pendunt.

Hodierni lusus magnetoscopici formam discorum variarum magnitudinum habent, saepe in eadem magnitudine disci compacti, disci versatilis digitalis, et radii caerulei disci, dum vetustiores formam capsellarum lusoriarum haberent, etiam variarum magnitudinum. Lusor, quando actuosus ludus televisificus cum unitate sua? esset, in mundo virtuali agit, saepe adiumento a remotu gubernationis.

Nexus interni

Notae

  1. John C. Trauoman, Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci, Bantam Books, 2007), 696, s.v. video game.
  2. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (2009).

Bibliographia

De lusibus magnetoscopicis et violentia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad lusus magnetoscopicos spectant.