Lumia,[1] limia,[2] vel lima[3] (a nomine Arabico ليمة līma, a Persico لیمو līmū) est nomen variarum specierum et hybridarum in genere Citro. Fructus earum, qui eisdem nominibus appellantur, rotundi sunt, nonnumquam paululum elongati, viridis vel flavi coloris et saporis acidi. Quem propter saporem saepe ad cibos condiendos et potus parandos adhibentur.

Citrus × aurantiifolia

Notissimae species lumias portantes sunt Citrus × aurantiifolia et Citrus × latifolia. Cum his non est confundenda species quae nunc binomine Citrus × lumia appellatur.

Notae

  1. Hugo Falcandus, Epistola ad Petrum Panormitanum (ca. 1190), p.185, r.7
  2. "Limia": Liber de coquina (ante 1400), 2.12
  3. Matthaeus Silvaticus, Liber pandectarum medicinae (c. 1317), (fol. CXXV apud Google Books); "id Citriorum genus quod Limam vocant": Carolus Clusius, interpr., Aromatum apud Indos nascentium historia (1567) p. 141

Bibliographia

Ostreae (Magallanae gigantes) cum lumia in Helvetia ad convivium paratae
Eruditio