In his, quae contra rationem iuris constituta sunt, non possumus sequi regulam iuris– Iulianus liber 27 digestorum
Lucius Octavius Cornelius Publius Salvius Iulianus Aemilianus (natus Hadrumetum in Africa annis circiter 100/108, mortuus circa annum 170) senator Romanus et iurisconsultus erat. Iulianus fuit, Hadriano regnante, Quindecimvir sacris faciundis. Discipulus Iavoleni Prisci, ultimi capitis Scholae Sabinianae iurisprudentiae.
Iulianus Xvir, quaestor candidatus principis, tribunus plebis, anno 138 praetor et 148 consul ordinarius creatus est. Postea legatus Augusti pro praetore Germaniae Inferioris (anno 151/152), legatus Hispaniae Citerioris (161-164), proconsul Africae anno 167/168[1]. Praeterea fuit consiliarius Hadriani imperatoris et postea Antonini Pii, Lucii Veri, Marci Aurelii.
Filius eius Publius Salvius Iulianus consul ordinarius anni 175 erat.
Antecessores: Gaius Prastina Messalinus et Lucius Annius Largus |
Consul 148 cum Gaio Bellicio Calpurnio Torquato |
Successores: Servius Cornelius Scipio Lucius Salvidienus Orfitus et Quintus Pompeius Sosius Priscus |