Lucius Appuleius Saturninus (natus circa annum 138 a.C.n.; mortuus die 10 Decembris 100 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus, quaestor, tribunus plebis. Popularium factioni studebat et Gai Marii fautor erat. Eius eloquentia a quibusdam laudabatur ; quam famam Cicero ad actionem eius potius quam ad veram dicendi copiam referebat[1].
Die 9 decembris (?[8]) Gaius Memmius consulatus petitor et rivalis Servilii Glauciae, Saturnini amici, qui et ipse contempta lege quae intervallum esse inter praeturam et consulatum esse iubebat, consulatum praetor petebat[9], ipso die comitiorum a fautoribus popularium palam occisus est. Postridie senatores indignantes senatusconsultum ultimum[10] et adversus Saturninum et adversus Glauciam, hostes publicos appellatos, edixerunt (videant consules ne quid respublica detrimenti capiat) et Gaius Marius consul sive invitus (nam per plures annos in re publica gerenda socii fuerant) et fraudem meditans ut salutem amicis praestaret sive quia et ipse audaciam Saturnini metuere coeperat, vim armatam eis adhibuit : in Capitolium profugos obsedit et fide salutis data[11] eos comprehendit. Cum in Forum descendissent ambo viri ab iratis senatoribus aliisque optimatium fautoribus lapidibus tegulisque iniectis necati sunt, sine iudicio. Una cum Saturnino periere illo die quaestor Saufeius, praetor Glaucia, Quintus Labienus (Titi Labieni patruus), Equitius, tribunus plebis qui sese filium Tiberii Gracchi esse falso gloriabatur[12], et multi alii. Quam ob caedem triginta sex post annos, anno 63 a.C.n., Gaius Rabirius, senator quidam qui caput Saturnini per convivia in ludibrium circumtulerat[13], perduellionis reus a Tito Labieno factus a Cicerone defensus est.
Huius caedis in culpa partim fuit quod tum Romani intra Urbem vigiles perpetuos et armatos non habebant, quibus tranquillitatem publicam praestare possent (nam exercitum intra pomoerium ducere mos non erat, immo paene nefas esse videbatur). Itaque edicto senatus consulto consul cives voluntarios armabat[14], qui voluntarii iam irati esse solebant atque adversarios trucidare cupiebant. Certe his eventis potentia Gai Marii in republica aliquanto minor facta est : nam popularium factionis dux partem plebis a se abalienavit.