Molva macrophthalma

Animalia — Chordata
Classis : Actinopterygii 
Superordo : Paracanthopterygii 
Ordo : Gadiformes 
Familia : Lotidae 
Bonaparte, 1832
   
Subdivisiones: Genera
Brosme

Ciliata
Enchelyopus
Gaidropsarus
Lota

Molva

Lotidae sunt familia piscium ordinis Gadiformium, qui plerumque inveniuntur in oceanis Arctico, Atlantico, Pacifico. Omnes solum in hemisphaerio septentrionali habitant, nonnullis generis Gaidropsari speciebus exceptis. Omnes species sunt maritimae praeter Lotam lotam, quae in aquis dulcibus fluminum lacuumque Europae Americaeque Septentrionalis invenitur. Lotidae sunt pisces commercii et disportus magni momenti.

Genera

Haec familia ab Integrated Taxonomic Information System (ITIS) non agnoscitur, quod omnia sex familiae genera in subfamilias Lotinas et Phycinas digerit, quas subfamilias vicissim in familiam Gadidarum digerit. Familia autem Lotidarum valida habetur a FishBase et World Register of Marine Species, quorum index infra perscribitur.

Pinacotheca

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Lotidas spectant.