Lolcat est imago e photographo felis textuque comico facta. Textus saepe ridiculus est et grammatice mendosus, "lolspeak" (Anglice; Latine fortasse loldictio) aut "kitty pidgin" (Latine fortasse pidgin catuli) appellatus.
"Lolcat" est verbum ex acronymo "LOL" et verbo Anglico cat (felis) compositum.[1][2]
Tam antiquo quam decennio 188, Harrius Pointer, photographus Britannicus, photogrammata salutationis creavit quae feles in sitibus variis positas monstrabant, quibus textum comicum addidit ut suavitas amplificaretur.[3] Primus autem usus verbi "lolcat" erat in situ interretiali 4chan.[4][5][6] Tam antiquo quam mense Iunii 2006 verbum invenitur, et die 14 Iunii 2006 nomen regionis? "LOLcats.com" in tabulas? relatum est.[7] Popularitas per usum in foris interretialibus ut Something Awful extensa est.[8] Imagines mirum Interretis non fiunt quoad situs interretialis I Can Has Cheezburger? apparuit;[9] die enim 11 Ian. 2007, prima imago hoc in situ publicata est.[10][11]
Lolcat est verbum ex acronymo "LOL" et verbo Anglico "cat" (felis) compositum. Quia LOL risum voce significat, lolcat festivum esse habetur et consuetudine quoddam iocum habet.[12] Imago plerumque est felis cum textu magno fonte? sans serif sicut Impact aut Arial Black scripto.[13] Imago interdum, ut plus roboris ei sit, digitale modificatur. Saepe textus est quod felis dicit aut descriptio huius, quod in imagine videtur. Textus de industria est scriptus cum violationibus grammaticae correctae.[13][14] Textus saepe est parodia textús ingrammatici in Interrete inventi. Textus aliquantum est in forma formulae[15], fere ex memo interretiali ut All your base are belong to us vel Do not want.[16] Lingua lolcat dicta quoque est ut lingua infantum.[17]
Themae aliquantum sunt ioci formae "Im in ur nomen, actio-ing ur nomen alium." (In aliquo insum, aliquid aliquo tuo agens.)[18] Multae imagines feles agere actiones humanas vel uti technologiam ut computatra habent.
Sunt nonnullae imagines lolcat famosae et textus verbi uni quae multas variationes et imitationes eductae sunt, ut "Ceiling Cat" (Felis Tecti, quo vide infra). Aliae sunt "Fail" (Deficere, felis cum charta casei in vultu)[19] et "I Can Has Cheezburger" (imago felis caerulei, cui nomen est "Happy Cat" (Felis Felix), bubulae concisae cum caseo rogans).[20]
Sunt aliae variationes lolcat quae imagines animalium cum textu habent, ut loldog ad canes.
"Felis Tecti" est persona memi. Imago prima fuit imago felis ex foramine in tecto intuens cum textu "Ceiling Cat is watching you masturbate" (Felis Tecti te te ipsum fricare spectat).[21] Tum ab imaginibus numerosis cum textu formae "Ceiling Cat is watching you actio" (Felix Tecti te aliquid agere spectat) secuta est. Persona in programma ad Bibliam in loldictione transferendum invenitur quoque. Felis Tecti et "Basement Cat" (Felis Hypogei, felis nigra quae in hypogeo habitat) repraesentunt Bonum et Malum (vel aliquantum Deum et Satanam) in universo lolcat.[22][23][24]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Lolcat spectant. |