Fagraea berteriana

Plantae — Angiospermae
Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Gentianales 
Familia : Loganiaceae 
R.Br. ex Martius
   
Subdivisiones: Genera
Antonia

Bonyunia
Fagraea
Geniostoma
Labordia
Logania
Mitrasacme
Mitreola
Neuburgia
Norrisia
Spigelia
Strychnos

Usteria

Loganiaceae sunt familia plantarum florentium in ordine Gentianalium digessarum. Huic familiae sunt tredecim genera, inter regiones tropicas distributa.

Priores huius familiae investigationes ad viginti novem genera invenierunt. Studia autem phylogenetica monstraverunt priorem familiam Loganiacearum, late definitam, fuisse congeriem polyphyleticam, et multa genera ex ea commota sunt ad alias familias (aliquibus in aliis ordinibus); e.g., Buddlejaceae, Gentianaceae, Gelsemiaceae, Gesneriaceae, Plocospermataceae, et Tetrachondraceae. Aliquae classificationis systemata, praecipue systema Takhtajanum, reliquas Loganiaceas in quattuor familias digerunt: Antoniaceas, Loganiaceas, Spigeliaceas, et Strychnaceas. Recentia Gentianalium studia DNA valde sustinent notionem Loganiaceas (sicut definitas supra) esse cladum tredecim genera habentem.

Bibliographia