Llanos[1] sunt vastissimae planities stepparum vel savannarum similes, sed humiditate maiore, quae secundum tempora anni mutatur; nam tempore pluvioso pars planitierum llanos tota demergitur (quae llanos humiles appellatur), pars autem (llanos altae) non.
In America Australi llanos planities sitae sunt; partem Columbiae et partem Venetiolae operiunt. Ad bovinas colendas llanos valde idoneae sunt.
Situs geographici et historici: Locus: 6°49′23″N 67°38′57″W • Store norske Lexikon |