Linguae officiales Unionis Europaeae sunt communicativae institutorum Unionis Europaeae linguae.

Hae linguae, quarum numerus est viginti quattuor, sunt Danica, Batava, Anglica, Finnica, Francogallica, Theodisca, Graeca, Italiana, Lusitana, Hispanica, Sueca, quibus 1 Maii 2004 Polonica, Lettonica, Estonica, Lithuanica, Bohemica, Slovaca, Hungara, Slovena, Melittica additae sunt. De 1 Ianuarii 2007, lingua Hibernica, quae linguae foederum statutum habet, lingua laboris officialisque integre fiet. Haec nova statuta die 13 Iunii 2005 Consilio decreta sunt. Postea linguae Bulgarica et Dacoromana et Croatica officiales factae sunt, Bulgaria, Dacia ac Croatia Unioni Europaeae additis.

Momento Unioni adhaesionis, quaeque civitas quam aut quas nationalium linguarum usam linguam officialem videre optet decernit. Completus officialium linguarum catalogus statim omnibus gubernationibus probatur. Saltem nationalium cuiusque civitatis linguarum unam amplectitur. Hibernia linguam Hibernicam adhaesionis momento non legerat, quamquam prima nationalis lingua. Ob practicas considerationes (minus quam 200 000 loquentium) eius usus foederum translationi (singulare statutum) finiebatur. Iussa in Hibernicam limguam interim non vertuntur. Idem Hispania cum Catalanica, Vasconica et Gallaica linguis fecit. Aliquae civitates ne aliae minoritariae linguae (lingua Russica in Estonia, linguae hamaxobiae in Slovacia) imponantur timent.

Nulla alia internationalis ordinatio legislationem directe omnibus Civitatum membris civibus velut Unio Europaea facit applicans adoptat. Huius responsalitatis conscia, Unio plus officiales linguas quam quaevis internationalis ordinatio generose admittit. Ob materiales difficultates, linguisticus Unionis Europaeae actus de facto valde alius est, parvo linguarum circulo in usu "aequiore" quam aliis.

Lingua Latina

Lingua Latina lingua publica Unionis non est. Nihilominus nonnumquam in usu est, e.g. in signis Curiae, Curiae Rationum et Parlamenti (prius etiam Consilii). Nomina dominii interretialis "europa.eu" et situum Consilii ("consilium.europa.eu") Curiaeque ("curia.europa.eu") Latine scripta sunt.

Index terminologicus Unionis Europaeae ad finem translationis factus, IATE, nonnullos terminos Latinos continet (quaere codice "la").

Parlamentum Europaeum

Totus multilinguismus Parlamento Europaeo in omnibus sessionibus plenariis, parlamentariorum organorum conventibus, parlamentariis commissionibus et politicis circulis firmandus est. Alii conventus ibi non habentur.

Commissio Europaea

Commissio Europaea duarum diaconiarum interlingualibus communicationibus potitur:

Signa et nomina officialia

Ecce officiales Unionis Europaeae linguae cum abbreviationibus:

български BG lingua Bulgarica
español ES lingua Hispanica
čeština CS lingua Bohemica
dansk DA lingua Danica
Deutsch DE lingua Theodisca
eesti ET lingua Estonica
Ελληνικά EL Lingua Neograeca
English EN lingua Anglica
français FR lingua Francogallica
Gaeilge GA lingua Hibernica
hrvatski HR lingua Croatica
italiano IT lingua Italiana
latviešu LV lingua Lettonica
lietuvių LT lingua Lituana
magyar HU lingua Hungarica
Malti MT lingua Melitica
Nederlands NL lingua Batava
polski PL lingua Polonica
português PT lingua Lusitana
română RO lingua Dacoromanica
slovenčina SK lingua Slovaca
slovenščina SL lingua Slovena
suomi FI lingua Finnica
svenska SV lingua Suecica

« In varietate concordia »

Unionis Europaeae sententiola, « In varietate concordia », linguis officialibus expressa :

Linguis aliis in Unione usitatis

In candidatarum civitatum linguis

Nexus interni