Spatium propositorum variorum linguarum Transnovaguineanarum.
Familiae variae quae sunt notio Rossiana phyli Transnovaguineanae. Maxima diversitas is terris altis orientalibus invenitur. (Ex Ross 2005, Anglice signata.)

Linguae Transnovaguineanae (TNG) sunt lata familia vel phylum linguarum Papuanarum, quae in usu in Nova Guinea et insulis propinquis est, fortasse tertia a maxima familia linguarum in orbe terrarum nota. Nucleus familiae bene probatum esse habetur, sed eius fines et partes incertae sunt. Fuerunt tres proposita praecipua.

Phonologia

Proto-Transnovaguinea reconstruuitur cum usitato inventario simplice Papuano: quinque vocales, /i e a o u/, tres phonationes occlusivorum in tribus locis, /p t k, b d ɡ, m n ŋ/ (Andreas Pawley seriem dictam reconstruit in nasalis /mb nd ŋɡ/), affricato palatale /dʒ ~ ndʒ/, fricativo /s/, et approximantibus /l j w/. Syllabae plerumque sunt (C)V, sed CVC in finibus vocabulorum fieri potest. Multae ex his linguis tonum verbalem habent.

Pronomina

Ross insequens paradigma pronominale pro Transnovaguineana reconstruit, cum *a~*i ablautum pro singulare~non-singulare:

ego *na nos *ni
tu *ga vos *gi
is, ea, id *(y)a, *ua ei *i

Est forma coniuncta pro 'nos', minus saepe testificata, *nu, atque *ja pro 'tu', quod fortasse, apud coniecturam Rossianam, fuit forma urbana. Praeterea fuerunt suffixa dualia *-li et *-t, et plurale suffixum *-nV, (n cum vocale), ac suffixa pro numeris collectivis *-pi- (duale) et *-m- (plurale), quae pro nos inclusivum fuerunt cum ad primam personam adhibentur. Reflexa autem suffixorum collectivorum solum in terris altis mediis et orientalibus inveniuntur, et ergo tam vetus quam proto-transnovaguineana fortasse non sunt.

Vocabula lexica, sicut *niman 'pediculus', etiam reconstrui possunt:

Reflexa *niman 'pediculus', quae intermedium vocabulum *iman in oriente testificantur:
Chimbu: Middle Wahgi numan
Engana: Enga & Kewa lema
Finisterrae–Huon: Kâte imeŋ, Selepet imen
Gogodala mi
Kainantu–Goroka: Awa nu, Tairora nume, Fore numaa, Gende (tu)nima
Kiwaiana Meridiana nimo
Koiariana: Managalasi uma
Kolopom: Kimaghana & Riantana nome
Kwale nomone
Madang: Kalam yman, Dumpu (Litus Rai) im, Sirva (Adelberta) iima
Mek: Kosarek ami
Moraori nemeŋk
Lacus Paniai: Ekari yame (metathesis?)
Timor–Alor–Pantar: Pantar Occidentalis (h)amiŋ, Oirata amin (metathesis?)
Wiru nomo
Rami dubii:
Pauwasi: Yafi yemar
Sentani Medium mi

Nexus interni

Bibliographia

Nexus externi