Pars poëmatis Namárië in I. R. R. Tolkien Domino Anulorum libro in lingua Quenya ambibus tengwar et abecedario Latino. Latine interpretatur: A! Tamquam aurum folia cecidunt in vento, innumerabilesque tamquam alae arborum anni sunt!

Lingua Quenya est sermo ficticius in Terra Media quem Dryades loquuntur et qui per tengwar abecedarium scribitur.

Una linguarum artificiosarum est, quas Professor I. R. R. Tolkien composuit, cum Terram Mediam (terram fictam) inveniret. Lingua eorum est, qui Dryades vocantur et olim in Terras Immortales exierant; quorum nonnulli postea in Terram Mediam redierunt linguam Quenya secum ferentes. Aevo Tertio solum docti ea utuntur, tamquam lingua Latina in aevo mediaevali Europae. Alii lingua Sindarin loquuntur. Lingua Quenya est lingua declinans sicut linguae Indoeuropaeae.

Signa linguae eius sunt casus multi: e.g. non solum ablativus et locativus, sed etiam allativus et duo genetivi genera exstant. Praeterea non solum duo numeri (i.e. singularis et pluralis) inveniri possunt: interest, utrum plures an multi vel cuncti sint. Denique non solum tres personae exstant: utimur forma speciali, si "ego et tu" aliquid una facimus.

Etiam interest, utrum "nos" simus "nos et vos" an "nos, sed non vos". Nonnulli textus professoris Tolkien lingua Quenya scripti exstant, quorum carmina sunt: "Lamentatio Galadriel" et "Navis ultima". Tolkien etiam precationes "Pater noster" et "Ave Maria" in linguam Quenyam vertit.

Nexus externi


Linguae ficticiae
Terra Media

linguae Dryadicae: Lingua Eldarina Communis · Lingua Goldogrina · Lingua Ilkorina · Lingua Quendiana Primigenium · Lingua Quenya · Lingua Sindarina · Lingua Telerina linguae hominum: Lingua Adûnaica · Lingua Rohirrica · Lingua Taliska · Lingua Westronis aliae linguae: Lingua Mordoris · Lingua Khuzdulis · Lingua Entis · Lingua Valarina

Stargate

Lingua antiqua · Lingua Goa'uld · Lingua Unas

Star Trek

Lingua Klingon

Star Wars

Lingua Hutt

Cetera

Latina mercatoria · Lingua Martiana · Nadsat · Newspeak · Speedtalk · Zemblan