-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide ((latinitas)).
Abecedarium Gothicum.

Lingua Gothica[1] fuit lingua Gothorum, inter linguas Indoeuropaeas numerata. Quae in familia (vel ramo) linguarum Germanicarum est. Una ac sola lingua Germanica orientalis est, ex qua plus quam pauca verba adhuc exstant.

Praeter Biblia Sacra conversa, paucos tantum textus scriptos videmus. Tamen sunt ei qui hac lingua (raro) utantur, sicut e. g. etiam nonnullae paginae Vicipaediae Gothicae exstent.

Lingua Gothica usi sunt Visigothi et Ostrogothi in liturgia Ariana. Reccaredo converso, regnum Hispaniae Catholicum factum est; lingua igitur Gothica usu cottidiano non utebantur incolae Hispaniae vel Lusitaniae.

Loci

Lingua Gothica mortua est. Saeculo autem sexto decimo, Busbequius Gothorum, qui viderentur, posteros in Chersoneso etiam tum huius linguae dialecto usos esse testis exstat satis certus. Qua in regione lingua Gothica qui loquebantur usque ad saeculum duodevicensimum superfuisse videntur. Hodie plerique eorum qui de linguis Germanicis perscrutantur ita rentur linguam quam Busbequius descripsit linguam Gothicam non fuisse "classicam" veluti Ulfilas faceret, sed dialectus altera quae eadem in familia linguarum Germanicarum orientalium exsisteret; cuius locutores convenienter hodie appellantur Gothi Crimaeani in regione quae prisce Chersonesus Taurica nominabatur.

Historia et momentum

Chirographa pauca Gothice scripta permanuerunt, cum quibus lingua integra nequit reaedificari. Quandoquidem plurissima corpora Gothica interpretationes alium linguarum (e.g., Graecae) scriptorum sint, quibus videtur linguam Gothicam elementis alienis linguisticis adflexisse, hoc certum manet. Fontes primae sunt:

Abedecarium et transliteratio

Lingua Gothica scriptura alphabetica ab Ulfila ipso confecta scribebatur, ut potest videri in Skeireins et manuscriptis aliis. Philosophi quidam (e.g., Braune) dicunt eam ex alphabeto Graeco solo evenisse, dum alii confirmant aliquas litteras Gothicas habere originem Runicam et Latinam.[2]

Abedecarium Gothicum nihil refert ad litteras fractas (quae etiam, etsi inconvenienter, appellantur scriptura Gothica), quibus scribebatur inter duodecimum et quattordecimum saeculum scriptura romana, atque e quibus scriptura Fraktur, qua Theodisca lingua scribebatur, evoluit. Neque refert ad fontes sanserif Gothicas nuncupatas.

Systema constabilitum verborum Gothicorum transliterandorum in scripturam Latinam adest. Hoc systema reddit abedecarii nativi iura, transferrendo, exempli gratia, /iː/ ad ei. Systemata variantia ad bene scribendum duo sunt: systema crudum quod scripturam Gothicam privam transliterat, et systema normale quod litteras diacriticas, sicut macra et accentus acutos, ad melius enuntiandos sonos vocales, aut ad monstrandam originem sonorum vocalium Proto-Germanicam, addit. Systema normale orthographicum frequenter utilitatem habet in litteris academicis. 

Bibliographia

Nexus interni

Haec est pagina de Hispania Visigothica. Ut hoc indagare, vide etiam Categoria:Hispania Visigothica.

Nexus externi

Notae

  1. Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) textus ff. 27r-44v
  2. Vide Fausto Cercignani, The Elaboration of the Gothic Alphabet and Orthography, Indogermanische Forschungen, 93, 1988, 165-185.
Wikipedia
Wikipedia
Vicipaedia in Lingua Gothica
Maiores linguae novissimae

Batava Capitensis · Danica · Batava · Anglica · Theodisca · Norvegica · Suecica · Iudaeogermanica

Minores linguae novissimae

Faeroensis · Frisica · Islandica · Luxemburgica

Extinctae linguae

Anglosaxonica · Burgundica · Crimaeo-Gothica · Francica · Gutnica antiqua · Gothica · Langobarda · Nordica antiqua · Noroena · Protonordica · Saxonica antiqua · Vandalica

Regionaliter recognitae linguae Germanicae

Bavarica · Limburgica · Saxonica · Saterlandiofrisiana v. Septentriofrisiana · Germano-Scotica · Ulsterica