Leontyne Price anno 1994.

Leontyne Price (nata Mary Violet Leontyne Price 10 Februarii 1927) est supranus Americana. Quae, Laurel in oppido Mississippiae aevo segregationis phyleticae nata et educata,[1] claritatem internationalem annis 1950 et 1960 adepta est, ac prima fuit Afroamericana quae principalis actrix (prima domina) in Opera Metropolitana facta est, una e populo gratissimis suae aetatis cantricibus Americanis.[2][3][4]

Price partes Bess in Porgy and Bess agit.
Price anno 1951. Photographema a Carolo Van Vechten factum.
Price anno 1981.
Laeva ad dextram: Dana Gioia, praeses Dotationis Nationalis Artium, primam classem hominum honoratorum anno 2008 prosequitur: Price, Carlisle Floyd, Ricardum Geddes.
Price anno 1995.

Price collegium Mediae Civitatis Wilberforce in oppidulo Ohii subsidio praebito frequentavit. Dum, a Paulo Robeson cantore adiuvata, Scholam Juilliardianam Novi Eboraci frequentavit, ubi Vergilius Thomson, compositor et criticus, eam conduxit ut in Four Saints in Three Acts in Broadway mense Aprili 1952 renovatura tria spatia septem dierum caneret.

Post eius ultimam exsecutionem operaticam, in Aida, quam in scaena Operae Metropolitanae anno 1985 habuit, rem televisione per Civitates Foederatas emissam, quidam criticus vocem Priceanam appellavit resonam,[5] in sublime latam,[6] et pretium[7] praeter margaritas.[8][9] Quam praeterea vocem Time, magazina late in America Septentrionali divulgata, appellavit: "feracem, flexibilem, fulgentem, quae, aetate florens a mezzo fumoso ad purum suprani aurum notae C altae perfecte netae, in sublime sine labore ferri poterat."[10][4]

Domicilium in Greenwich Village habuit.

Notae

  1. Randye Jones, "Biographies: Leontyne Price (b. 1927)", Afrocentric Voices in "Classical" Music.
  2. "Price, Mary Violet Leontyne". Encyclopedia of African-American Culture and History. Encyclopedia.com .
  3. Garland 1985.
  4. 4.0 4.1 Walsh et Newman 1985.
  5. Anglice "vibrant," sed ad litteram 'vibrantem'.
  6. Anglice "soaring."
  7. Price, vocabulum Anglicum, nostra lingua pretium significare potest.
  8. Anglice "a Price beyond pearls."
  9. Henahan, Donal (4 Ianuarii 1985). "Opera: Leontyne Price's Final Stage Performance". The New York Times .
  10. Anglice "Rich, supple and shining, it was in its prime capable of effortless soaring from a smoky mezzo to the pure soprano gold of a perfectly spun high C."

Bibliographia

Libri

Commentarii minores

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Leontyne Price spectant.