Leander Czerny (baptizatus Franciscus; natus die 4 Octobris anno 1859 in Mödritz, Moravia; mortuus die 22 Novembris anno 1944 in Pettenbach, Austria) fuit monachus Benedictinus et entomologus.
Francisccus Czerny anno 1881 in abbatiam Cremifanum intravit, ubi nomen Leandri accepit. Ab anno 1905 usque ad annum 1929 fuit abbas monasterii.
Czerny imprimis ut dipterologus notus factus est. Plus quam 34 genera et 223 species dipterorum descripsit. Duo genera et 18 species in honorem eius nominata sunt.
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |