Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. |
Laudes regiae vel laudes Hincmari (quod nomen traxerunt ab Hincmaro Durocortensi[1]) ex fere anno 70 p.C.n. peculiarem modum acclamationis in occidentali ecclesia observatum denotant quo rite homagia Christi, salutationes regnorum necnon deprecationes sanctorum pronuntiantur [2]. Laudes quidem regiae dictae in regno Francorum ortae sunt ibique coram nobilitate ac clericorum turba recitari solebant. Solemnitate solum laudibus imperialibus dictis postponebantur quae cum olim ad imperatorem sacri Romani imperii exaltandum adhibitae essent hodie quoque Aquisgrani Franconofurtique annue proclamantur.