Suadetur ut haec commentatio ad "Inepta" moveatur. Sententiam tuam, quaesumus, profer in pagina disputationis. English It is proposed to move this page to Inepta. Please give your opinion on the talk page. Deutsch Es wurde vorgeschlagen, diese Seite nach Inepta zu verschieben. Um Stellungnahme auf der Diskussionsseite wird gebeten. Esperanto Rekomendatas la movo de tiu ĉi paĝo al Inepta. Vi estas petata komenti prie en la diskutejo. Haec formula (((Movenda))) plus quam 30 dies sine recensionibus in pagina mansit.
|
Kitsch (lingua Theodisca[1]) (Latine: inepta[2]) est ars vel aliae res quae culturam popularem alliciunt, potius quam iudicium culturae summae. Quae res aliquando modo scienter ironico vel festivo magni aestimantur.[3][4][5] Vocabulum primum operibus artis adhibitum est quae certis artis saeculi undevicensimi notionibus respondebant cum aesthetica rebus faventibus quas critici posteriores sentimentalitatem et melodrama in maius elata putarent. Ergo, ars kitsch cum arte sentimentali artius coniungitur. Kitsch etiam cognatum est cum notione camp, propter eius festivum ironicumque ingenium.
Artem visualem kitsch appellare plerumque est deprecari, quia verbum significat opus esse nimis lautum, aut eius propositum tantummodo decorum esse, potius quam opus veri meriti artificis. Idyllicas scaenas terrestres a Thoma Kinkade "artifice capsarum socolatae" (1958–2012) factas critici artis saepissime deprecabantur, maximum exemplum generis kitsch hodierni habentes.[6][7][8]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Kitsch spectant. |