Familia
Memoria
Kirk Douglas, nomine nativo Issur Danielovitch (Amstelodami in oppido Novi Eboraci natus die 9 Decembris 1916; die 5 Februarii 2020 mortuus) fuit histrio et scriptor Americanus. Anno 1960, primas partes insigniter egit in Spartaco, pellicula a Stanley Kubrick ducta, quae de Spartaco gladiatore et duce rebellium narrat. Ter candidatus praemiorum Academiae fuit, numquam autem praemium consequens, donec anno 1996 praemium honorarium accepit ob cursum suum quinque decenniorum.
Pater materque, Iudaeogermanice loquentes, e regione Ruthenia Alba imperii Russici orti sunt. Michael Douglas, filius eius, est histrio.
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |