Longitudo | 2000 chm |
---|---|
Area systematis | 880 200 chm² |
Fons | planities elata Lunda |
Ostium | Congo |
Regio | Angolia. Res publica democratica Congensis |
Kassai[1] (Lusitane Rio Cassai, Francogallice Kasaï) est magnum flumen in Africa Media, Congo fluminis accola sinister. Inferior fluminis pars Kwa nuncupatur.
Ex plainitie elata in regione Lundana Angoliae oritur. Per confinium Angoliae et rei publicae democraticae Congensis trans iungalam fluit, et in re publica democratica Congensi prope Kinshasam urbem in Congo effunditur. Circiter 2000 chiliometra longum patet. Aquae cadentes Mayi Munene in Kassai flumine sitae sunt.
Henricus Morton Stanley confluentiam die 9 Martii 1877 attigens, flumen Nkutu appellavit, "flumen validum et altum,"[2] quod agnovit ex Kwango Davidis Livingstone oriri.[3]
Praecipui Kassai amnes in alium influentes adverso flumine a confluentia cum Congo:
Vicimedia Communia plura habent quae ad Kassai flumen spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 10°57′37″S 19°18′56″E, 3°10′35″S 16°11′48″E • GeoNames |