Kabir[1] (Hindice कबीर, IAST Kabīr[2]) fuit mysticus saeculi quinti decimi poeta et sanctus Indicus, cuius scripta Hinduisticum motum Bhakti movit, cuiusque versus in Guru Granth Sahib, sacra scriptura Sichistica, inveniuntur.[3][4] Hindu natus, iuvenis in familia Musulmanica vivebat, et a Ramananda docente et duce bhakti Hinduico magnopere movebatur.
Compilatio Centum Poemata Kabirana, in Anglicum a Rabindranath Tagore conversa primumque anno 1915 publicatus, facta est liber classicus, identidem impressus lateque perlectus, praecipue in civitatibus Occidentalibus.[5]
Vicicitatio habet citationes quae ad Kabir spectant. |
Vide Kabir apud Vicifontem. |