Jean Sibelius (1865–1957) fuit musicae classicae compositor Finnicus, cuius musica modo romantico composita ad identitatem Finnicam informandam multum contulit. Artem suam symphoniis excoluit (sicut Beethoven), quarum septem (vel octo, si adnumeretur Kullervo) composuit. Dubium non est, quin opera gravissima Sibelii in symphoniis illis consistant.
Praeter symphonias opera populo gratissima composuit, inter quae numeranda sunt Finlandia, Valse triste, Concentus violinae, Series Karelia et Cygnus Tuonelae (unum ex quattuor momentis seriei Lemminkäinen). Alia opera notabilia sunt haec:
Familia
Tavasteburgi in oppido Magni Ducatus Finlandiae, die 8 Decembris 1865 Christiano Gustavo Sibelio (1821-1868) et Mariae Charlottae Sibelio (1841-1898), natae Borg, uxori natus est filius, qui in baptismo praenomina accepit Johan Christian Julius (Iohannem Christianum Iulium).[1] Domi et inter familiares amicosque hypocoristice Janne appellabatur in dicto et scripto. Adultus, cum baptismalibus opus erat nominibus uti, modo Johan Christian Julius modo Johan Julius Christian scribebat, donec annis 1890 hunc novum ordinem suum fecit.[2] Annis 1890 etiam nomen Francogallicum Jean suum fecit, quo compositorem musicum se profiteretur. Quod nomen ex veteribus elegit chartulis negotialibus patrui sui nautae Johan (qui, dum vivit, etiam Janne appellabatur) triginta annis ante vita defuncti.[3] Constat igitur Sibelio tres nominum species suppetisse, quarum unaquaeque sua propria ratione consistebat. Jean Sibelius nomen professionale est, quo compositor per orbem terrarum cognoscitur.
Iohannes Sibelius nondum tres annos compleverat, cum pater, medicus oppidi Tavasteburgi, typho confectus est. Mater autem, viginti annos marito suo iunior, aere alieno mariti mortui se demersam invenit. Iohannes sororem aetate maiorem, Lindam Mariam (1863-1932), et fratrem minorem, Chistianum (1869-1922), habebat. Lingua vernacula familiae Suecica erat.
Iam a puerulo Iohannes, antequam ipse quoquam instrumento musico uti scivit, modos musicos quos audivit cum coloribus tapetis pavimenti comparavit. Quae indoles synaesthetica, quae etiam ad odores pertinebat, in eo per totam vitam mansit.[4] Septem annos natus erat, cum Iulia matertera praeceptrice clavili psallendi artem degustavit, medio tamen successu, nam, ut ipse postea dixit, suis phantasiis nimis occupatus aliena agebat, et praeterea Iulia, quippe quae pro uno quoque errore acum textoriam inflixit digitis nepotis sui, vix magistra apta erat, quae Iohannem parvulum doceret.
Autumno anni 1872, ut videtur, scholam praeparatoriam Suecice ministratam frequentare coepit, sed iam postero anno in scholam Finnicam transiit, ut melius Finnice proficeret. Quod enim necesse erat, ut rem gerere posset in lyceo Finnico a Lucina Hagman condito, quae sedes Fennomaniae facta erat. Itaque anno 1876 in lyceo adscriptus est. Ita Iohannes Sibelius bilinguis factus est. Non quidem excelluit in schola, quae musicam nauci faciebat, sed plurimum violina canendo operam dedit. Sub divo solebat violina improvisare "avibus infinitas symphonias canens".[5] Etiam cum fratribus in musica se exercebat. Una tricinium fecerunt, in quo Linda clavili, Iohannes violina, Christianus violoncello canebant.
Praeter scriptores et poetas Suecicos, sicut Ericum Stagnelium, cuius carmen "Suckarnes mystär" ('mysterium suspiriorum') postea modis musicis composuit, etiam opera Zachariae Topelii et Iohannis Ludovici Runeberg Suecice et Finnice legit itemque Kalevalam, carmen epicum ab Elia Lönnrot conlectum, nec non opera Alexis Kivi. Qui omnes auctores quam plurimum ad sensum nationalem Finnorum contulerunt.
Sibelius in matrimonium Aino Järnefelt (1871–1969) duxit apud Maxmo die 10 Iunii 1892. Eorum domus, Ainola appellata, ad Lacum Tuusula prope Limnaeam Nylandorum anno 1903 constructa est, ubi ambo ad mortem habitabant. Eis fuerunt sex filiae: Eva, Ruta, Kirsti (infantula mortua), Catarina, Margareta, et Heidi.
Tawaststjerna (1976, 1986) de eius morte sic enarrat:
Vicimedia Communia plura habent quae ad Jean Sibelius spectant. |