Iulāpium[1] vel iulēpus,[2][3][4] est verbum mediaevale ex origine asiatico (Arabice julāb, a Persico gulāb, id est "aqua rosata") quod designat potionem dulcem et iucundam, saepissime ex aqua, petalis maceratis, et saccharo.
Iulapia, aevo medio, salubria habebantur, qua de causa saepius in scriptis medicalibus describuntur. Corvinus, exempli gratia, scripsit librum nomine De diatartari iulapii temperamento, qualitatibus, usu, & dosi enarratio.
"Iulepus" quoque indicabat melicratum recens, ut adfirmat Pexenfelder:
Genera iulapii sunt inter alia: