Iuglandes.
Juglans regia immatura crescens.
Juglans californica crescens.
Interior iuglandis pars crescens.
Testa iuglandis intra husk viride.
Iuglandes in superinstitorio in Civitatibus Foederatis venumdantur.
Testa segmentorum trium, quae raro fit.
Emblema 193 Andreae Alciati de iuglande verberata, in antiqua fabula Graeca conditum.

Iuglans est nux arboris generis Juglandis (familiae Juglandacearum), praecipue Juglandis regiae, vulgo iuglans Persica et Anglica appellatae. Nux est edule drupae semen, ergo non vera nux botanica; late autem editur. Semen maturum, fibris amotis, pro cibo adhibetur, vel ornatus vel merenda. Nuces arborum Juglandis nigrae et Juglandis cinereae minus late consumuntur.

Proprietates

Iuglandes sunt rotundati unius seminis arboris iuglandis fructús ossei, qui saepe pro nucleo adhibentur. Nuce omnino maturá, fibrae amotae testam rugosam retegunt, quae plerumque binis segmentis invenitur (testae segmentorum trium etiam fiunt). Per rationem maturationis, fibrae fragiles testaeque durae fiunt. Intra testam est nucleus, qui plerumque in binis dimidiis a partitione tenuissima separatis consistit. Nuclei in tegmine fusco antioxidantia? continente includuntur; quae antioxidantia semen oleo plenum ab oxygenio protegunt, sic ranciditatem prohibentia.[1]

Folia tarde apparent, plerumque post medium ver. Arbores chemicas in solo liberant ad alias plantas crescentís debilitandas vel etiam interficiendas. Qua pro causa, flores hortique holerum prope iuglandes non serendi sunt.

Inter chemicas in fibris iuglandium inventis sunt juglonum, myricetinum, et acida ferulicum, vanillicum, coumaricum, syringicum. Etiam in nucleo invenitur pedunculaginum.

Cultivarietates

In litteris

Arbor et eius iuglantes inveniuntur in fabula clara Aesopo attributa et in Aesopicis collecta, numero 250 in indice Perryano fabularum Aesopi. Quae fabula est fons cuiusdam tropi litterarum qui dicit res meliores verberatione factas esse.

Fabula Graeca est res cuiusdam epigrammatis Antipatri Thessalonicensis et in Anthologia Graeca servati.

Hoc thema commemorans, carmen de iuglande, "Nux" vulgo appellatum, elegis conscriptum Ovidioque attributum, incipit "Nux ego iuncta viae cum sim sine crimine vitae | a populo saxis praetereunte petor." In quo carmine poeta suam vitam cum arbore infelice comparat.

Annis 1490, Laurentius Abstemius fabulam sic narravit:

Mulier quaedam interrogabat nucem secus viam natam quae a praetereunte populo saxis impetebatur, quare esset ita amens ut quo pluribus maioribusque verberibus caederetur eo plures praestantioresque fructus procrearet? Cui iuglans: es ne, inquit, proverbii immemor ita dicentis? Nux, asinus, mulier, simili sunt lege ligati, Haec tria nil recte faciunt si verbera cessent. Haec fabula innuit, saepe homines propriis iaculis se solere confodere.[6]

In primo libro emblematico,[7] ab Andrea Alciato anno 1531 divulgato, emblema 193, cui sunt versús sex, insigniter de nucibus finiens exclamat "eheu | infelix fructus in mea damna fero." Explicatio incipit: "Nux arbor siue iuglans conqueritur, quòd rusticus illam iuxta viam publicam plantauerit, vt ludibrio esset, vel etiam pueris praetereuntibus, qui illam lapidibus peterent, ramos sibi fultibus frangerent, corticé excoriarent, ab omni denique parte crudeliter percuterent."

Pinacotheca

Nexus interni

Notae

  1. "Walnuts," Transport Information Service, Association for German Insurance, 2010.
  2. 2.00 2.01 2.02 2.03 2.04 2.05 2.06 2.07 2.08 2.09 2.10 2.11 2.12 2.13 2.14 2.15 2.16 2.17 2.18 "Walnut Cultivar Table". Fruit and Nut Information Center, Department of Plant Sciences, University of California, Davis. 2018 
  3. Le Verger Francais tomme II Chapitre I Fruits Locaux & Regionaux 1948
  4. Gale McGranahan, Charles Leslie (8 December 2009). "Walnut tree named 'Ivanhoe'; Patent number USPP21718P2". US Patent and Trade Office (Google Patents) 
  5. 5.0 5.1 Le Verger Francais, Tome 1 Catalogue Descriptif des Fruits Adoptes 1947
  6. Ex edition anni 1568.
  7. Aevo renascentiae orti sunt libri emblematici, qui fabulas collegerunt, iconibus (imaginibus), sententiis (dictis sapientiae, aliquando poeticis), explicationibusque praediti.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad iuglandes spectant.