Vide etiam paginam fere homonymam: Isala Hollandica
![]() Isala prope Daventriam | |
Longitudo | 125 chm |
---|---|
Fons | Rhenus prope Westervoort |
Ostium | Lacus Flevo |
Regio | Nederlandia |
Isala, aliquando appellata Isala Geldrica, est ramus fluminis Rheni (Vacali) in Geldria et Transisalania provinciis Nederlandiae.
Isala in parte septentrionali aestuarii Rheni ab Westervoort? prope Arecanum fluit versus boreo-orientem et apud urbem olim Hanseaticam[1] et portum Campen in lacum Ketelmeer partem maris IJsselmeer.
Flumen Isala Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae (in Nederlandia Isala vetus) apud urbem Doesburg in Isalam influit. Trans cataractam Kornwerderzand aquae Isalae in mare influunt.
Secundum nomen Isalae una ex septem antiquis provinciis Nederlandiae Transisalania nuncupata fuit.
Apud urbem Campen ab anno 2008 novus portus Zuiderzeehaven adhibetur.[2]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Isala spectant. |