Iosephus Iustus Scaliger
Mesolabium, 1594.

Iosephus Iustus Scaliger (natus Aginni in praesenti praefectura Olti et Garumna die 5 Augusti 1540; mortuus die 21 Ianuarii 1609), Iulii Caesaris Scaligeris filius, fuit philologus et rerum gestarum scriptor Francicus. Lutetiae in Sorbona studuit annis 1558–1562. Hugenota cum esset, post noctem st. Bartholomaei Genavam fugit, ab anno 1593 usque ad mortem in Academia Lugduni Batavorum, quae tunc Athenarum Batavarum nomine saepe appellabatur, docuit. Νotas ad Varronis De lingua Latina (1573) et Festum edidit (1575) cum commentariis plurimosque auctores emendavit. Post mortem amici dicta eius in librum Scaligerana collegerunt. De chronologia opera eius maxime laudata sunt, i.e. Opus de emendatione temporum (1583) et Thesaurus temporum, complectens Eusebi Pamphili Chronicon (1606), in quibus omnia systemata chronologica comparat et ad amussim constringit. Periodus Iulianus astronomicus, omnes dies numerans, e principiis Scaligeri ab Ioanne Herschel deductus est. Primi periodi Iuliani saeculo trigesimo tertio finis erit.

Opera nonnulla

De Scaligero

Nexus externi