Iosephus Heller (1 Maii 1923–12 Decembris 1999) fuit acerbus scriptor mythistoriarum, scriptor fabularum brevium, et scriptor ludorum scaenicorum Americanus. Catch-22, nomen sui libri notissimi, nonnulla lexica intravit, ad genus versura solvendi spectans, ad rerum statum delectum absurdum implicans, praecipue cum desiderata delectus consequentia fieri non potest, et contra ullum delectum, eadem consequentia negans est certa. Quamquam lectores eum plerumque pro Catch-22 recordantur, eius opera alia, in vitis variorum hominum classis mediae condita, exemplaria manent saturae hodiernae.
Inter artifices qui Heller penitus moverunt sunt Samuel Beckett, Albertus Camus, Aloisius-Ferdinandus Céline, Gulielmus Faulkner, Jaroslav Hašek, Franciscus Kafka, Thomas Mann, Iacobus Thurber, et Nathaniel West.
Inter artifices quos Heller penitus movit sunt J. G. Ballard, Christophorus Hitchens, et Curtius Vonnegut,