Wikidata Iohannes Keplerus
Res apud Vicidata repertae:
Iohannes Keplerus: imago
Iohannes Keplerus: imago
Iohannes Keplerus: subscriptio
Iohannes Keplerus: subscriptio
Nativitas: 27 Decembris 1571; Vuila
Obitus: 15 Novembris 1630; Ratisbona
Patria: Sacrum Romanum Imperium, Duchy of Württemberg
Nomen nativum: Johannes Kepler

Familia

Genitores: Heinrich Kepler; Katharina Kepler
Coniunx: Barbara Müller, Susanne Reuttinger

Memoria

Sepultura: Ratisbona
Iohannes Keplerus, anno fere 1610 pictus
Kepleri subscriptio

Iohannes Keplerus (natus Vuilae die 27 Decembris anno 1571; mortuus Ratisbonae die 15 Novembris anno 1630) fuit philosophus rerum naturarum, mathematicus, astronomus, astrologus, opticus, et theologus Protestanticus Germanicus.

Keplerus leges motuum planetarum invenit, quae ex nomine eius Leges Keplerianae appellantur. Hae leges fundamenta Isaaci Newtoni theoriae gravitationis universae factae sunt. In mathematica methodum numericam ad integralia evolvenda excogitavit, quae interdum ab opere eius Nova stereometria doliorum vinariorum "regula Kepleriana doliorum" vocatur. Logarithmo calculando usum eiusdem in Germania pervulgavit. Ut etiam optica scientifice disputaretur effecit, quo ad inventiones a Galilaeo Galilaei telescopio factas probandas adiuvit.

Keplerus initio Graeciae urbe in schola Protestantica mathematicam docuit, tum Pragae Tychoni Braheo in studiis astrologicis assistebat, quoad ille mortuus est, deinde Rudolpho II et Matthia imperatoribus Lentiae munere mathematici publici fungebatur, denique, quod Keplerus Lentiae ob Reformationem Catholicam magis magisque impeditus est, anno 1627 astrologus aulicus generalis Wallensteinii factus Ratisbonae sedes collocavit, ubi anno 1630 mortuus est.

In lapide sepulcrali hoc epigramma, quod ipse composuisse dicitur, inscriptum est:

Mensus eram coelos, nunc terrae metior umbras.
Mens coelestis erat, corporis umbra jacet.

Sepulcro autem deletionibus belli triginta annorum deperdito, Ratisbonae nostra aetate novum monumentum erectum est.

Corpora Platonica positiones planetarum definiunt (Ex Kepleri Harmonice mundi, 1619)

His diebus, Keplerus imprimis conditor scientiae hodiernae habetur; eius autem vita fide Protestantica maxime imbuta et eius de mundo opinio in traditiones hermeticas innixa est, quae ab harmoniis Pythagoreis per mathematicam Platonicam usque ad Hermam Trimaximum pertinebant. Quae hominibus hodiernis occulta videri possint, Keplero logica perspicuaque erant.

Opera

Astronomiae pars optica
Kepleri domus Ratisbonae (1626–1628)
Gesammelte Werke (= Opera omnia) (1938-2002). Ed. Max Caspar, Walther von Dyck. Monaci (sigla
KGW).
Index operum ac bibliographiae
Aliae operum selectorum editiones
Fenestra ex ecclesia cathedrali Lentiae quae Keplerum cum telescopio monstrat
Editiones interretiales
Vide Iohannes Kepler apud Vicifontem.

Nexus interni

Bibliographia

Fictio

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Iohannem Keplerum spectant.