Wikidata Ioannes Vesleius
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Vesleius: imago
Ioannes Vesleius: imago
Ioannes Vesleius: subscriptio
Ioannes Vesleius: subscriptio
Nativitas: 17 Iunii 1703; Epworth
Obitus: 2 Martii 1791; St Luke's
Patria: Britannia

Familia

Genitores: Samuel Wesley; Susanna Wesley
Coniunx: Mary Vazeille

Memoria

Sepultura: Wesley's Chapel
(feriae die 2 Martii)

Ioannes Vesleius[1] (natus John Wesley apud Epworth in Comitatu Lincolniensi die 28 Iunii 1703; Londinii mortuus die 2 Martii 1791) fuit clericus Anglicanus et theologus, qui, una cum Carolo fratre et Georgio Whitefield amico, conditor habetur Methodismi, motus evangelici. Sua opera et scripturae primas partes in motu sanctitatis et Pentecostalismo progressis egerunt.

De vita

Filius Samuelis Wesley alumni universitatis Oxoniensis et clerici, Ioannes Wesley eruditus est Londinii in schola Carthusiana atque apud aedem Christi Oxoniensem. Diaconus anno 1725, presbyter Anglicanus anno 1728, ordinatus est; interdumm socius electus est collegii Lincolniensis. Oxoniae his annis cum fratre Carolo aliisque societatem religiosam constituit quam inimici the Holy Club, alii autem the Oxford Methodists nuncupabant, quod nomen ipse ad divinam observationem suam describendam assumpsit. Annis 1736 et 1737 Savannae in Georgia praedicavit, ubi florilegium hymnorum Christianorum edidit titulo Collection of Psalms and Hymns. Inde iudicio persecutus subito effugit Londiniumque rediit.[2]

Opera

Domus Ioannis Wesley iuxta Cappellam Wesleyanam ad City Road ("via Urbana") Londinii sita.

Notae

Effigies Ioannis Wesley a Georgio Romney facta. Pinacotheca Effigierum Nationalis Londiniensis NPG 2366
  1. "Why Not?" The Christian Spectator (1866), nova series, vol. 7, p. 689.
  2. "John Wesley Trial: 1737 - A Fateful Move, The Case Against Wesley, Threats, Flight, And A New Church" apud Law Library

Bibliographia

Editiones operum fere omnium
Editiones praecipuae
Eruditio

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Wesley spectant.