Familia
Memoria
Vide etiam paginam discretivam: Turgenev
Ioannes Sergii filius Turgenev (Russice Иван Сергеевич Тургенев, tr. Ivan Sergeevič Turgenev; natus 9 Novembris 1818, mortuus 3 Septembris 1883) fuit scriptor Russicus more Realismo litterario.
Ioannes Turgenev 28 Octobris[1] anno 1818 Orelae in familia nobili natus est. Sergius Turgenev pater eius praefectus militum et particeps Belli Patrii anni 1812 fuit. Tempore infantiae pueritiaeque Ioannes Turgenev in vico Spasskoe-Lutovinovo gubernii Orelensis, praedio matris suae, habitabat.
Anno 1833 Turgenev apud Universitatem Moscuensem studia coepit, sed ab anno 1834 in ordine philosophico Universitatis Petropolitanae studebat (ubi studium anno 1837 complevit, gradu candidati affectus). Annis quadragesimis versus componebat; e.g. anno 1834 poema dramaticum nomine Steno («Стено») creavit, anno 1913 publicatum. Anno 1838 versus eius Vesper («Вечер») et Ad Venerem Mediceanam («К Венере Медицейской») in Contemporaneo («Современник») diurnario litterarum editi sunt.
Annis ab 1838 ad 1840, Turgenev studium suum peregre continuavit. Anno 1842 in Universitate Petropolitana probationem pro gradu magistri philosophiae sustinuit. Annis ab 1842 ad 1844 ut functionarius ministerii rerum internarum munus sustentavit.
Anno 1843, Turgenev Paulinam Viardot-Garcia (Pauline Viardot-Garcia, 1821–1910) cantricem Francogallicam cognovit. Amicitia cum illa illiusque familia per totam vitam scriptoris duravit. Caritatis ad Paulinam causa Turgenev saepe peregre proficiscebatur.
Annis ab 1847 ad 1852 Turgenev seriem narrationum nomine Scripta venatoris («Записки охотника») creavit, in quibus virtutes agricolarum Russicorum monstravit, qui tunc servitudinem et iniurias multas patiebantur. Fabulae Ioannis Turgenev notissimae sunt
in quibus non solum pulchritudinem nobilitatis Russicae descripsit, sed etiam vitia eius, necnon nihilistas et rerum novarum cupidos monstravit. Fabulae postremae Ioannis Turgenev, quas peregre composuit, sunt
Anno 1882 collectionem lyricam et philosophicam Latine Senilia nominatam (cum subtitulo Versus oratione soluta scripti, «Стихотворения в прозе»), edidit.
Turgenev mortuus est die 22 Augusti[2] anno 1883 Burgivalli, prope Lutetiam, et successit tumulo terrae Petropoli.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Turgenev spectant. |
Lexica biographica: Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |