Ioannes Smith Eques (c. Ianuario 1580—21 Iunii 1631), Admiralis Novae Angliae, fuit miles, explorator, et scriptor Anglicus. Pro officiis Sigismundo Bathory principe Transylvaniae et Moysi Székely amico praestitis eques factus est. Personam magni moment in constitutione primae coloniae Anglicae stabilis in America Septentrionali conditae egit. Fuit dux Coloniae Virginianae (Iacobopoli conditae) inter Septembrem 1608 et Augustum 1609, et gravem secundum flumina Virginiae Sinumque Chesapeacum expeditionem duxit. Fuit primus explorator Anglicus qui tabulas fecit regionis Sinus Chesapeaci et Novae Angliae.
Libri et chartae Smithianae ab historicis putantur res quae deductionem Anglicarum coloniarum in Mundum Novum maxime excitaverunt et sustinuerunt. Regionem Novam Angliam nominavit, Anglicosque in migrationem adhortatus est cum diceret, "Unusquisque homo suum laborem et terram hic regere et possidere potest. Si ei sit nihil nisi suae manus, per industriam mox pecuniosus fieri potest."[1][2]
Cum Iacobopolis esset prima Angliae colonia stabilis in Novo Mundo condita, Smith colonos in arando et laborando exercuit. Aperte dixit, "Quis non laborat non vescitur." Sua constantia et firmitudo difficultates superaverunt ab hostilibus Americanis Nativis, solitudine continentis, atque adeo colonis molestis et sibi soli consulentibus effectas.[3] Clima asperum, inopia aquae bibendi, vita in vastitate paludosa, homines qui laborare nolebant, et incursus nationis Powhatan coloniam paene exstinxerunt.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Smith spectant. |
Lexica biographica: Treccani • Большая российская энциклопедия • Deutsche Biographie • John_Smith_-_britisk_oppdagelsesreisende Store norske leksikon |