Familia
Memoria
Ioannes Nepomucenus[1][2][3][4] (natus Nepomuci circa annum 1345; mortuus Pragae die 20 Martii 1393 [5]) fuit sacerdos Catholicus et est sanctus Bohemianus, patronus pontium sigillique confessionis sacramentalis, qui in Multavia flumine iussu Venceslai a Luxemburgio demersus est. Narrationes posteriores affirmant eum fuisse reginae Bohemicae confessorem, qui secreta confessionalis patefacere recusavit. Ossa eius in ecclesia metropolitana sancti Viti Pragae iacent. Canonizatio eius anno 1729 a papa Benedicto XIII edicta est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Nepomucenum spectant. |