Wikidata Ioannes Michael Blanquer
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Michael Blanquer: imago
Ioannes Michael Blanquer: imago
Nativitas: 4 Decembris 1964; Lutetia
Patria: Francia

Familia

Genitores: Roland Blanquer;
Coniunx: Aurélia Devos

Ioannes Michael, vulgo Jean-Michel Blanquer (Lutetiae natus die 4 Decembris 1964) est iurisconsultus et politicus Franciae.

Alumnus est universitatis Parisiensis I et Instituti Scientiarum Politicarum eiusdem urbis. Anno 1987 cum contubernalibus Franciscus Baroin et Ricardo Senghor "chartam tertii millennii" composuit, recensionem novam chartae iurum hominis ac civis.[1] Lector apud universitatem Turonensem ab anno 1994, professor iurum publicorum iuxta Institutum Scientiarum Politicarum Insulense ab 1996, deinde rector Institutum Studiorum Superiorum Americae Latinae apud universitatem Parisiensem I ab 1998, denuo rector academiae praeceptorum in Guiana Francica ab 2004 ad 2006: "Rectorum solus eris," ait collega, "cui ex officio linter dabitur."[2] Mox rector academiae Cristoliensis ab 2007 ad 2009 fuit, atque insuper inter annos 2006 et 2012 iuxta ministerium eruditionis Francicum operam dabat. Ab anno 2013 scholam superiorem Scientiarum Oeconomicarum et Commercialium Cergei direxit. Mense Martio 2017 ille et collega Christophorus Kerrero colloquia percontativa apud consociationem SOS Education habuerunt, cuius textus e situ consociationis medio mense Maio deleti sunt.[3][4] Die enim 17 Maii 2017 ad officium ministri eruditionis nationalis convocatus est, primo ministro Eduardo Philippe, praeside Emmanuele Macron, et Christophorum Kerrero ad munus primi secretarii privati (chef de cabinet) invitavit.[5]

Scripta

Ioannes Michael Blanquer anno 2012 contionem habens

Notae

  1. "La Déclaration de 1789 revue et corrigée par trois jeunes Parisiens" in Le Monde (4 Aprilis 1987); "Des jeunes de quatre-vingts pays tentent de rédiger la déclaration universelle du troisième millénaire" in Le Monde (25 Iulii 1989)
  2. Tu seras le seul recteur à avoir une pirogue de fonction: Battaglia et Collas (2017)
  3. "En cachette, la sulfureuse association SOS Education efface tous ses liens avec le nouveau ministre de l’Education nationale" in Les Inrockuptibles (19 Maii 2017)
  4. Textus colloquii Christophori Kerrero
  5. "Christophe Kerrero directeur de cabinet de JM Blanquer" (22 Maii 2017) apud Le Café pédagogique

Bibliographia

Nexus externi

Ministri rectionis Francicae Eduardi Philippe 2017–2020 (praeside Emmanuele Macron)

Franciscus Bayrou (2017) • Nicola Belloubet (2017–2020) • Ioannes Michael Blanquer • Elisabetha Borne • Agnes Buzyn • Christophorus Castaner (2018–2020) • Gerardus Collomb (2017–2018) • Geraldus Darmanin • Ricardus Ferrand (2017) • Marcus Fesneau (2018–2020) • Laura Flessel (2017–2018) • Annick Girardin • Sylvia Goulard (2017) • Iacobina Gourault (2017–2020) • Desiderius Guillaume (2018–2020) • Nicolaus Hulot (2017–2018) • Ioannes Ivo Le Drian • Bruno Le Maire • Natalia Loiseau (2017–2019) • Mounir Mahjoubi (2017–2019) • Roxana Maracineanu (2018–2020) • Iacobus Mézard (2017–2018) • Amelia de Montchalin (2019–2020) • Francisca Nyssen (2017–2018) • Cedricus O (2019–2020) • Florentia Parly (2017–2020) • Muriel Pénicaud • Eduardus Philippe • Franck Riester (2018–2020) • Franciscus de Rugy (2018–2020) • Mariella de Sarnez (2017) • Stephanus Travert (2017–2018) • Friderica Vidal

Ministri rectionis Francicae Ioannis Castex 2020–2022 (praeside Emmanuele Macron)

Roselyne Bachelot • Ioannes Michael Blanquer • Elisabetha Borne • Geraldus Darmanin • Iulianus Denormandie • Ericus Dupond-Moretti • Annick Girardin • Iacobina Gourault • Sebastianus Lecornu • Ioannes Ivo Le Drian • Bruno Le Maire • Amelia de Montchalin • Florentia Parly • Barbara Pompili • Oliverius Véran • Friderica Vidal

Ministri eruditionis Francici 1959–

Andreas Boulloche 1959 • Ludovicus Joxe 1960 • Lucianus Paye 1961 • Petrus Sudreau 1962 • Christianus Fouchet 1962 • Alanus Peyrefitte 1967 • Franciscus Xaverius Ortoli 1968 • Edgarus Faure 1968 • Olivarius Guichard 1969 • Iosephus Fontanet 1972 • Renatus Haby 1974 • Christianus Beullac 1978 • Alanus Savary 1981 • Ioannes Petrus Chevènement 1984 • Renatus Monory 1986 • Leonillus Jospin 1988 • Iacobus Lang 1992 • Franciscus Bayrou 1993 • Claudius Allègre 1997 • Iacobus Lang 2000 • Lucas Ferry 2002 • Franciscus Fillon 2004 • Aegidius de Robien 2005 • Xaverius Darcos 2007 • Lucas Chatel 2010 • Vincentius Peillon 2012 • Benedictus Hamon 2014 • Najat Vallaud-Belkacem 2014 • Ioannes Michael Blanquer 2017 • Pap Ndiaye 2022 • Gabriel Attal 2023 • Amelia Oudéa-Castéra 2024