Ioannes Latinus (Hispanice Juan Latino) vel Ioannes de Sessa, circa annum 1518 natus et post annum 1594 Granatae mortuus, fuit professor et humanista Hispanicus Aethiopicae originis et poeta Latinus.
Puer Aethiopicus Ludovici Ferdinandi de Córdoba y Zúñiga, comitis Cabra servus fuit; cum autem Gundisalvo filio eius educatus est et doctrinas varias necnon linguam Latinam didicit; Gundisalvum et in Universitatem Granatensem sequebatur, ubi ei primum in auditoria intrare prohibebatur, et lectores in limine stans Ioannes audiebat. Anno 1538, manumissus est, et universitatis cursum studiorum anno 1546 finivit. Ab anno 1556 usque ad annum 1586, eiusdem universitatis professor docuit.
Tres libri Ioannis Latini noti sunt:
Austrias carmen epicum proelium Lepanthinum describit.