Familia
Memoria
Ioannes Nicolai filius Kramskoj (Russice Иван Николаевич Крамской, Ivan Nikolaevič Kramskoj; 27 Maii[1] 1837 – 24 Martii[2] 1887) fuit pictor Russicus, unus e conditoribus Societatis exhibitionum artis mobilium (Russice Товарищество передвижных художественных выставок, Tovariščestvo peredvižnych chudozestvennych vystavok; cuius participantes Передвижники, Peredvižniki vocantur). Eius picturae clarissimae sunt Christus in deserto («Христос в пустыне», anno 1872 creata) et Ignota («Неизвестная», anno 1883). Praeterea, Kramskoj nonnullas imagines scriptorum, artificum et virorum publicorum pinxit.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Kramskoj spectant (Ivan Kramskoi, Ivan Nikolaevich Kramskoy). |
![]() |
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • Grove Art • Deutsche Biographie |