Flavius Marianus Michaelius Gabrielius Archangelius Iohannes (Graece: Ιωάννης ο Καππαδόκης, natus circa annum 490, mortuus post annum 548) vir publicus Imperii Romani Orientalis fuit.
Ioannes humili loco in Caesarea in Cappadocia natus est, male eruditus fuit atque linguam Latinam non bene locutus est. Tamen sub imperatore Iustiniano I celeriter provectus est.
Ioannes anno 531 praefectus praetorio per Orientem nominatus est et ad usque annum 341 mansit. Breve tempus autem - inter Seditionem Nika appellatam a magistratu se recedere coactus est. Anno 538 etiam consul sine collega nominatus est. Theodora, uxor Iustiniani, tandem casum praefecti perficit. Anno 541 relegatus est, postea caede episcopi accusatus et re familiari privatus est. Theodora anno 548 mortua Ioannes in urbem Constantinopolim redire licuit, sed monachus pauper ab eo tempore vitam agebat. Procopius rerum gestarum scriptor ei acriter maledixit.
Antecessores: II post consulatum Belisarii (proximus consul: Flavius Belisarius (sine collega, anno 535) |
Consul 538 sine collega |
Successores: Flavius Strategius Apio Strategius Apio (sine collega) |