Wikidata Ioannes Bernardus Fischer de Erlach
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Bernardus Fischer de Erlach: imago
Ioannes Bernardus Fischer de Erlach: imago
Nativitas: 20 Iulii 1656; Graecia
Obitus: 5 Aprilis 1723; Vindobona
Patria: Habsburg monarchy

Familia

Proles: Joseph Emanuel Fischer von Erlach
Johann Bernhard Fischer von Erlach (1656–1723), architectus Austriacus famosissimus temporis Baroci

Ioannes Bernardus Fischer de Erlach (natus die 20 Iulii 1656 Graecii, mortuus die 5 Aprilis 1723 Vindobonae) Austriacus architectus temporis Baroci fuit.

Vita

Erlach Romae secundum doctrinam Ioannis Laurentii Bernini eruditus denique in patriam est reversus. In initio Graecii, postea ex anno 1687 Vindobonae operam multam dabat ubi mox in omnibus inceptis structoriis publicis maioris momenti ciebatur et consulebatur. Itaque architectus summus aulicus declaratus est.

Vindonae exempli gratia haec affabre confecit quae omnia revera captantia valde: Ecclesiam Sancti Caroli Borromaei (1716–37, quod terminavit Martinelli), Ecclesiam Sancti Petri, Palatium principis Eugenii, Palatium Trautson, Palatii imperialis partem meridianam interiorem, Depositorium raedarum imperiale.

Palatii Belli fontis ichnographias primas ipse exaraverat anno 1696. Inter opera aliis in locis sita mentionis specialis sint digna Fanum Immaculatae conceptionis Mariae, Ecclesia Sanctae ac individuae Trinitatis, Fanum Ursulinarum (omnia haec Iuvavi), Oratorium principum electorum Vratislaviae necnon Palatium Clam-Gallas Pragae.

Scripsit opus »Entwurf einer historischen Architektur in Abbildung unterschiedener berühmter Gebäude des Altertums und fremder Völker« quod editum est Vindobonae anno 1725.

Familia

Filius discipulusque Iosephus Emmanuel (1695-1742) machinas vaporarias primas in Austria statuisse dicitur; qui natus posthac architectus quoque est factus ingenio multo minore. Scripsit opus »Anfang einiger Vorstellungen der vornehmsten Gebäude sowohl innerhalb der Stadt als in denen Vorstädten von Wien etc.« (Vindobonae 1719).

Bibliographia

Fons

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 6. Lipsiae 1906, p. 612 quod relegi potest hic in interreti.

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Bernardum Fischer de Erlach spectant.