Wikidata Ioannes Auratus
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Auratus: imago
Ioannes Auratus: imago
Nativitas: 13 Aprilis 1508; Augustoritum
Obitus: 1 Novembris 1588; Lutetia
Patria: Francia

Ioannes Auratus, vulgo Jean Dorat, sed nomine nativo Jean Dinemandi[1] (anno 1508 Augustoriti natus; Lutetiae mortuus die 1 Novembris 1588) fuit poëta et scriptor Francicus. Cliens fuit a principio cardinalis Caroli de Lotharingia. Poëta et interpres regius factus est apud aulam Caroli IX et Henrici III. Linguam Graecam apud collegium Coquereti docuit.

Vita

Modesta origine natus industria magna eruditionem sibi acquisivit, ut anno 1537 studium in universitate incipere posset. Mox memoria eius admirabilis omnes excitavit; ipse et in Latinis et in Graecis optimus fuit. Praeterea autem carmina pepigit, primo lingua vernacula, postea idiomatibus Latino Graecoque. Anno 1544 Lazarus Baifius legatus, qui humanioribus favebat, eum magistrum privatum et pro filio spurio Ioanne Antonio et pro scriba Petro Ronsardo instituit. Ambo disciplinas eius valde laudabant eumque in Collegium Coquereti sequebatur, quo anno 1547 Lazaro Baifio defuncto venit.

Die 21.12.1548 in Ecclesia Sanctae Andreae (Saint-André-des-Arts; in Circumdario VI Lutetiae) Margaritam de Laval in matrimonium duxit. Constat Ioachimum Bellaium magistrum Auratum consuluisse in conficiendo opere suo magno La Défense et illustration de la langue francaise quod editum est anno 1549. Paulo post Pleias Francica eum sodalem habuit.

Anno autem 1560 professor creatus est de lingua Graeca in Collegio lectorum regiorum, unde natum est Collegium Franciae. Poemata collecta non ante annum 1586 edita sunt.

Opera selecta

Notae

  1. Encyclopaedia universalis

Bibliographia