Liber ante saeculum sextum decimum prelo typographico factus. Hic codex, anno 1497 Argentorati a J. R. Grueninger impressus, Biblia litteris nigris continet. Litterae rubrae in paginis post typographiam manu scriptae sunt.

Incunabula[1] sunt libri qui ab inventa arte typographica (circa 1450) usque ad annum 1500 exeuntem typis metallicis expressi sunt. Haec divisio non tam ad codicologiam vel historiam librorum spectat (nihil enim libri anni 1500 a libris anni 1501 differunt !), immo potius ad mercatum et collectorum studia quibus libri saeculi quinti decimi pretiosiores videntur esse.[2] Nihilominus ob hoc ipsum, iam ab octavo decimo saeculo, incunabula diligentius quam ceteri libri recenseri describique coeperunt: sunt bibliographiae et bibliothecarum catalogi incunabulis dediti.

De aspectu

Prima incunabula codices manuscriptos imitabantur, quam simillima eis ut fierent, adeo ut magnae litterae unicuique libro aut capitulo praepositae saepe post impressionem rubro vel caeruleo pigmento manu pingerentur et textum rubricabant ut incipientes sententias insignirent. Nulla pagina titulo dedicata corpori operis anteponebatur: at quia primum verbum textus Incipit esse solebat, prima paragraphus ipsa incipit dicebatur ubi argumentum operis explicatum invenires; contra nomen typographi, locus et annus quo liber excusus erat in calce operis inscribebantur, in paragrapho ultima cui nomen colophon erat. Nonnumquam etiam omnino deerant: tum investigatores historiae librorum periti typis ipsis comparandis (nam magnas varietates praebebant et saepe de novo conflabantur) vel etiam filigranis papiraceis illas editiones anonymas alicui officinae typographicae tribuere conantur.

Incunabula per regiones Europae distributa.

Typorum genera duo praecipua fuere :

Praeterea quo fidelius manuscripta imitarentur, primi typographi non tantum litteras metallicas separatas conflabant sed etiam litteras ligatas vel variis signis diacriticis instructas plerumque abbreviaturas adnotantibus.

Primus liber xylographiis illustratus Edelstein Germanice inscriptus ('Gemma') Bambergae ex officina typographi Alberti Pfister circa annum 1461 in lucem prodiit. Iam a quarto decimo saeculo imagines xylographice expressae divulgabantur: tum vero simul cum textu typis metallicis scripto quem illustrabant, ex eadem forma, foliis imprimi coeperunt. Quod genus librorum illustratorum brevi tempore per omnem Europam in usu fuit. Illustrissima sunt ob multitudinem egregiamque artem imaginum ligno incisarum Liber chronicarum[3] et Hypnerotomachia Poliphili,[4] item editiones illustratae fabularum Publii Terentii Lugduni a Iohanne Trechselio (1493)[5] et Argentorati a Iohanne Grueninger (1496) publicatae.

Ita paulatim incunabula ab imitatione manuscriptorum codicum discedebant et proprietates sui generis adsumebant, e quibus similiora libris saeculorum posteriorum fiebant. Quinto decimo saeculo exeunte prima pagina titulo dicata frequentior fit atque etiam imagine ligno incisa ornari solet, raro tamen adhuc locum officinae typographicae indicat. Folia (nondum paginae!) numeris Romanis a typographis numerari solebant. Postremo ultimis annis magnae litterae quae initium capitulorum denotant ligno incidi atque simul cum textu imprimi coeptae sunt: ita typographi vacuum locum pictoribus destinatum relinquere non iam cogebantur. Revera illa loca saepe usque ad memoriam nostram alba remanserunt quia pictores omnibus exemplaribus operam dare non poterant.

De disseminatione geographica

Loca ubi incunabula impressa sunt.

Si Biblia Gutenbergiana dicta, quem nisi primum saltem unum e primis libris typographicis constat fuisse, Moguntiaci ante 1455 excusa est, paucis annis ars noviter inventa e Moguntiaco in multas urbes Germanas propter Rhenum (Argentoratum, Coloniam, Basileam...) et ad meridiem versus sitas (Bambergam, Norimbergam, Augustam Vindelicorum) disseminabatur. Mox typographi Germani Alpes quoque transierunt atque artem typographicam in Italiam introduxerunt (Romam[6], Venetias, Mediolanum, ...), quae brevi tempore aemulatrix Germaniae facta est. Postea etiam in Franciam, Lutetiam (1470) et Lugdunum (1473) etc., in Belgicam et Bataviam (Lovanium, Gudam, Antverpiam...), postremo in Hispaniam (Salmanticam, Hispalem...) et Angliam (Westminster, Oxoniam). Incunabula nonnumquam etiam in parvis oppidis excusa sunt, quia multae officinae tunc temporis itinerariae erant. Tribus decenniis igitur ars typographica toti Europae nota fuit.

Numerus editionum incunabularum hodie circa 30 000 aestimatur, exemplaria per editionem inter centum et quingenta (quorum maxima pars hodie deperdita est). At si editiones nobis servatas per urbem dinumeres primum locum obtinet Venetiae (12%), secundum Lutetia Parisiorum (10%), tertium Roma (7%), quartum Colonia (5,5%), quintum Lugdunum (5%), sextum Lipsia (5%), septimum Augusta Vindelicorum (4,5%), octavum Argentoratum (4%).[7]

De linguis

Editiones incunabulae per linguam discriptae.

Quod si editiones incunabulas per linguam discribas, longe antecedere linguam Latinam invenies (70%): sequuntur linguae Germanica (11%), Italiana (8%), Francogallica (6%). Contra, libri et typi Graeci et Hebraici adhuc rari sunt.

Recensiones

Pagina xylographice illustrata ex Edelstein Ulrici Boner. (Bambergae, 1461).

Notae

  1. Proprio sensu incunabula sunt lintea et receptaculum quo infantes reponuntur. Simili modo incunabula typographica ad infantiam librorum spectant.
  2. Adeo ut antiquorum librorum bibliopolae hodie, postquam incunabula rariora facta sunt, postincunabula appellent libros tribus primis decenniis sexti decimi saeculi impressos.
  3. Norimbergae, 1493.
  4. Venetiis, apud Aldum Manutium, 1499.
  5. Gallica
  6. Subiaci ubi duo typographi Germani Sweynheim et Pannartz multas editiones principes auctorum Latinorum antiquorum dederunt.
  7. Incunable short title catalogue

Bibliographia