Wikidata Iacobus Prescott Joule
Res apud Vicidata repertae:
Iacobus Prescott Joule: imago
Iacobus Prescott Joule: imago
Nativitas: 24 Decembris 1818; Salford
Obitus: 11 Octobris 1889; Sale
Patria: Britanniarum Regnum, Britanniarum Regnum

Familia

Genitores: Benjamin Joule; Alice Prescott
Coniunx: Amelia Grimes

Memoria

Sepultura: Brooklands
Apparatus Joulianus ad metiendum mechanicum caloris par.

Iacobus Prescott Joule, Socius Societatis Regalis (natus Salfordiae Lancastriae, 24 Decembris 1818; mortuus Sale Lancastriae, 11 Octobris 1889), fuit physicus et braxator cervisiae Anglicus. Naturae caloris studuit, cuius coniunctionem cum labore mechanico invenit (vide energiam). Haec inventio ad doctrinam conservationis energiae duxit, quae ad evolutionem primae legis thermodynamicae vicissim duxit. Joulium, unitas ISI energiae, ex eo appellatur.

Cum Domino Kelvin ad evolvendum absolutum temperaturae gradum collaboravit, magnetostrictionem investigavit, atque coniunctionem fluxionis electricae per resistentiam et caloris dissipati, nunc primam legem Joulianam appellatam, excogitavit. Eius experimenta de transformatione energiae primum anno 1843 edita sunt.

Monumentum Iacobo Joule dedicatum, Salfordiae (prope Mancunium, Anglia).

De vita

Iacobus Prescott Joule natus est anno 1818, filius Beniamini Joule (1784–1858), divitis braxatoris, et Aliciae Prescott uxoris, in Via New Bailey Salfordiae in urbe Anglica. Socius erat Societatis Electricae Londiniensis, a Gulielmo Sturgeon aliisque constitutae.

Nexus interni

Bibliographia

Nexus externus