Iacobus Kunst, Nederlandice Jaap Kunst (18911960), fuit gravis ethnomusicologus Nederlandensis, qui praecipue in gamelan Indonesiae musicam cognitam se incubuit. Vocabulum ethnomusicologiam excogitavit, musicologiam comparativam, priscum vocabulum, contradicens.

Vita

Kunst natus est Groningae in urbe die 12 Augusti 1891, filius binorum musicorum, et violinā canere coepit duodeviginti menses natus. Gradu in iurisprudentia apud Universitatem Groningen anno 1917 ei concesso, victum iurisconsultus et argentarius duos annos quaesiit. Iter in Indiis Orientalibus Nederlandicis cum trinione chordarum faciens, in Iava commorari instituit, et stationem reipublicae Bandung in urbe accepit. Interdum musicae Indonesiae studiosus esse coepit, praecipue musicae Iavanicae.

Pro Museo Bataviano archivum instrumentorum musicorum, impressionum phonographicorum, libroprum et photographematum constituit. Anno 1936, ad Nederlandiam rediit, ubi anno 1936 curator creatus est Instituti Tropici Regalis Amstelodami, quod unum ex institutis maximi momenti eius generis in Europa factum est.

Kunst mortuus est Amstelodami die 7 Decembris 1960.

Praemium Iacobus Kunst

Societas pro Ethnomusicologia praemium nomine Iacobi Kunst quotannis concedit cui socio societatis optimum anni commentarium ethnomusicologicum divulgavit.

Bibliographia selecta

Etiam edidit Kunst conlocationes carminum folkloricorum Nederlandensium et Novaguineensium.

De Iacobo Kunst