Familia
Iacobus Carrey sive vulgo James Eugene "Jim" Carrey (natus in New Market in Ontario, Canada die 17 Ianuarii 1962) est actor et comicus Canadiensis, notus inter alia e pelliculis Ace Ventura, Pet Detective, Dumb and Dumber, Liar Liar et Bruce Almighty. Aureum globum optimi actoris bis accepit: anno 1998 e pellicula The Truman Show, ubi partes eponymi Truman Fairbanks egit, et anno 1999 e pellicula biographica Man on the Moon, cuius partes principales Andreae Kaufman a Iacobo Carrey actae sunt. Etiam in pelliculis partim comoedicis partim dramaticis ut I Love You Phillip Morris et The Truman Show atque in thriller The Number 23 egit. Carrey est sui temporis actor comicus fortunatissimus.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobus Carrey (histrio) spectant (Iacobus Carrey (histrio), Jim Carrey). |
![]() |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |