Iacobus Bond (Anglice:James Bond) est persona ficticia fabularum scriptoris Anglici Ioannis Fleming (1908-1964). Accurate Fleming duodecim libros et novem libellos de rebus gestis Iacobi Bond scripsit. Iacobus Bond in his libris speculator maiestatis Britannicae regiae vir audacissimus, pericula neglegens, rerum bellicarum peritus, feminas pulchras amans fingitur.
Viri scelesti, impii, nefarii rerum potituri a Iacobo ipso de medio tolluntur antequam orbem terrarum in discrimen adducere et totas gentes aut civitates interficere possunt.
Iacobus in maxima pericula se offerens semper vincit. Mulieres pulcherrimae ei praemia illarum rerum gestarum offeruntur.
Adhuc complures pelliculae cinematographicae de rebus gestis Iacobi Bond factae sunt. A spectatoribus rerum gestarum Iacobi peritis valde diliguntur eae pelliculae quae pristina aetate factae erant sicut E Russia Amore et Auri Digitus.
Annus | Titulus | Actor Iacobi Bond | Moderator cinematographicus |
---|---|---|---|
1962 | Dr. No ('Dr. Non') | Ioannes Connery | Terentius Young |
1963 | From Russia with Love ('E Russia Amore') | ||
1964 | Goldfinger ('Auri Digitus') | Guy Hamilton | |
1965 | Thunderball ('Tonitruspila') | Terentius Young | |
1967 | You Only Live Twice ('Bis Tantum Vivis') | Ludovicus Gilbert | |
1969 | On Her Majesty's Secret Service ('In Servitio Secreto Maiestatis') | Georgius Lazenby | Petrus R. Hunt |
1971 | Diamonds Are Forever ('Adamantes Aeternaliter Sunt') | Ioannes Connery | Guy Hamilton |
1973 | Live and Let Die ('Vivas Et Mori Sineas') | Rogerius Moore | |
1974 | The Man with the Golden Gun ('Vir Cum Pistolio Aureo') | ||
1977 | The Spy Who Loved Me ('Speculatrix Qui Me Amabat') | Ludovicus Gilbert | |
1979 | Moonraker ('Corraditor Lunae') | ||
1981 | For Your Eyes Only ('Tuis Tantum Oculis') | Ioannes Glen | |
1983 | Octopussy ('Octopussella') | ||
1983 | Never Say Never Again ('Numquam Dixeris Numquam Iterum') | Ioannes Connery | Irvin Kershner |
1985 | A View to a Kill ('Prospectus Ad Necem') | Rogerius Moore | Ioannes Glen |
1987 | The Living Daylights ('Apricum Vividum') | Timotheus Dalton | |
1989 | Licence to Kill ('Licentia Necandi') | ||
1995 | GoldenEye ('Oculus Aureus') | Pierce Brosnan | Martinus Campbell |
1997 | Tomorrow Never Dies ('Cras Numquam Moritur') | Rogerius Spottiswoode | |
1999 | The World Is Not Enough (ad literam, 'Mundus Non Satis Est'; 'Orbis Non Sufficit', hoc quoque sententia officialis familiae Bondiensis) | Michael Apted | |
2002 | Die Another Day ('Morire Alium Diem') | Lee Tamahori | |
2006 | Casino Royale ('Aleatorium Regale') | Daniel Craig | Martin Campbell |
2008 | Quantum of Solace ('Quantum Solacii') | Marcus Forster | |
2012 | Skyfall ('Lapsus A Coelo') | Samuel Mendes | |
2015 | Spectre ('Phantasma'; per se nomen societatis pelliculae) | Samuel Mendes | |
2021 | No Time To Die ('Non Est Tempus Morire') | Cary Joji Fukunaga |
Annus | Titulus | Actor Iacobi Bond | Moderator cinematographicus |
---|---|---|---|
1967 | Casino Royale ('Aleatorium Regale') | Ken Hughes John Huston Joseph McGrath Robert Parrish Val Guest Richard Talmadge |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Bond spectant. |
Vicicitatio habet citationes quae ad Iacobum Bond spectant. |
Haec stipula ad personam ficticiam spectat. Amplifica, si potes! |