Hesperia[1] seu Hesperusa[2] sive Hesperethusa[3] (Graece Ἑσπερία, Ἑσπερέθουσα) in mythologia Graeca fuit una ex Hesperidibus, nymphis Occidentis extremi. Hesperides tres vel quattuor fuisse satis constat, sed nomina varia in fontibus enumerantur, inter quae repertae sunt apud Hesiodum Aegle, Erythia et Hesperusa seu Hesperethusa; in Apollodori bibliotheca Aegle, Erythia, Hesperia et quarta illa Arethusa.
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |